Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-78 --

loquentem [ERROR: no reftable page:]41. Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo [ERROR: no reftable page:]47. Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem [ERROR: no reftable page:]48. Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos [ERROR: no reftable page:]52. Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit [ERROR: no reftable page:]57. Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" [ERROR: no reftable page:]65. Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia [ERROR: no reftable page:]73. Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem [ERROR: no reftable page:]74. Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem [ERROR: no reftable page:]81. Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit [ERROR: no reftable page:]82. Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus [ERROR: no reftable page:]82.
Auxilium. Pythagoras: Onus una tollendum non adiiciendum [ERROR: no reftable page:]82. Adulatio . Diogenes olera abluens Aristippum arguit adulationis etc. [ERROR: no reftable page:]22. Antisthenes pręstare dicebat necessitate urgente in coruos quam in assentatores incidere; illos quippe mortuos, istos uiuentes deuorare [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes rogatus, quę nam bellua perniciosissime morderet, "ex feris", inquit, "obtrectator, ex mitioribus adulator." Sermonem ad gratiam instructum melleum esse laqueum dixit [ERROR: no reftable page:]58. Crates desertos dicebat, qui cum assentatoribus essent, non secus ac uituli cum inter lupos sunt: neque enim cum illis propinquos neque cum his esse, sed insidiatores [ERROR: no reftable page:]61. Timon,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.