Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-77 --

uarias opiniones philosophorum [ERROR: no reftable page:]199. Vtrum animus et anima sint idem [ERROR: no reftable page:]200. De origine animę [ERROR: no reftable page:]200.
Angeli. Demones [ERROR: no reftable page:]8.
Apostoli. Diuisio discipulorum. De illorum miraculis. Quomodo Petrus et Paulus Romę prophetarunt de euersione Hierusalem [ERROR: no reftable page:]91. Quod a discipulis Christi mendacium abfuit [ERROR: no reftable page:]101.

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Agricola. Pytagoras: Mitem arborem non uiolandam [ERROR: no reftable page:]82. Amicorum pręsentium et absentium ęque memores esse decet. Amicos cito noli acquirere; quos autem acquisieris, reprobare caue [ERROR: no reftable page:]8. Chilo dixit: Promptius ad amicorum aduersos casus quam ad secundos accurrendum. Nihil se ingrate fecisse dixit, nisi forte cum sibi inter amicos iudicandum esset, suaserit amico a se prouocare sic et legem et amicum seruaret [ERROR: no reftable page:]10. Ciuibus placere omnibus stude [ERROR: no reftable page:]11. Bias malle se inter inimicos quam inter amicos iudicare dicebat; quippe ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum [ERROR: no reftable page:]12. Amicos beneficiis fouendos, ut amiciores sint, inimicos autem amicos faciendos [ERROR: no reftable page:]12. Amicis et felicibus et infelicibus eundem te pręsta [ERROR: no reftable page:]13. Melius est amicum unum egregium quam multos gregarios possidere [ERROR: no reftable page:]14. Xenophontis uerba ad Cliniam, quam ardenter ipsum diligat [ERROR: no reftable page:]20. Dolores pro amico sustinendos ne illi quidem negant, qui in uoluptate finem constituunt [ERROR: no reftable page:]25. Theodorus sustulit amiciciam, quod sapientes sibi ipsi sufficiant, insipientes autem inconstanter ament [ERROR: no reftable page:]25. Plato ait amicicię species III: naturalem, socialem, hospitalem [ERROR: no reftable page:]36. Cum Platoni Dionysius diceret "caput tibi quispiam tollet", aderat Xenocrates et suum ostendens "nullus", inquit, "id prius quam istud abscidet" [ERROR: no reftable page:]39. Crantor, cum interrogatus esset, cuius rei gratia

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.