Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-271 --

matrimonio ductam non nisi omnibus solenni ritu peractis attigit, cum tamen eam arderet 47.

Lepidam Scipio repudiauerat, sed cum a Catone peteretur, rursus eam accepit 65.

Lelius unam tantum uxorem in uita cognouit 65.

Thiesta se dici malle dixit Polixeni exulantis, uiri sui, uxorem et comitem quam Dionysii dominantis sororem 74.

Demetrius Filam[ERROR: no reftable :], quia prouectę ętatis erat, inuitus duxit, postea pręter cęteras dilexit 96.

Lex, ne uidua nubat ante decimum mensem a uiri obitu 106.

Octauia ab Antonio uiro contempta non deseruit domum eius et Octauio suadebat, ne sui causa pugnaret cum illo 108.

Magnanimus. Epimenides Phestius ex Creta Athenas ueniens, opes honoresque offerentibus nihil accępit pręter ex sacra olea ramum, et eo contentus discessit 21.

Themistocles Xerxe fuso fugatoque, cum ad uisenda cęsorum cadauera accessisset, armillas et torques passim iacentes pręteriens amico sequenti: Collige tibi, inquit. Tu enim nequaquam Themistocles es 43.

Camillus, cum Phalerios obsideret, proditorem nobilium puerorum ludi magistrum ad illos cum pueris remisit, nolens dolis, sed uirtute contendere 46.

Roma a Gallis capta quidam taciti in sellis residerunt, immoti necem expectantes nollentesque[ERROR: no reftable :] superesse amissa patria 47.

Fabricius nec pecunia permotus nec elephantis uoce territus 130.

Butes pręfectus Eronen urbem seque et amicos igne absumpsit, cum fames cogeret illos dedere se hostibus 2.

Cymon dona contempsit 3.

Pomponius acceptis uulneribus captus rogatur a Mitridate, si curatus sibi foret amicus. Si tu, inquit, Romanis amicus fueris; sin autem, me quoque inimicum habebis 7.

Calimachus Amasum incendit, ms-266v cum hostes iam in muris uidisset 8.

Alexander talenta a Dario missa contempsit, et cum Parmenio se conditionem accepturum, si Alexander esset, diceret - Et ego, inquit, si Parmenio essem 44.

Photion[ERROR: no reftable :] Harpali munera contempsit, insuper minatus, si ciuitatem corrumpere pergeret 62.

Cato Deiotari regis dona noluit accipere 65.

Cato, ne amissę libertati superesset, se ipsum intereniit 71.

. Plato Dionysii dona noluit 73.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.