Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-267 --

in Africa apud Bargadam 1 fluuium ab Attilio Regulo totius exercitus conflictu interemptus. Eius corium Romam missum longum pedes CXX 39.

Miracula gentis Indię. Item ex foeminis mutari in mares. Item utriusque sexus hermaphroditi siue androgyni 51.

Matrimonium. Metelli Numidici sententia quod sine uxoribus esse non possumus 3.

Socrates Xantippę[ERROR: no reftable :] uxoris iurgiis exercitus patientiam didicit. Varro in satyra: Vitium, inquit, uxoris aut ferendum aut tollendum est 8.

Matronę petierunt, ne plures uxores unus uir haberet, sed potius plures uiros una uxor 10.

Vxorem et liberos habens in honore pręlatus senioribus 14.

Mariti senis super uxore diuite atque deformi querela, quod coactus ab ea ancillam suspectam uenum dederit 17.

Quam infelix est, qui in egestate quęrit liberos 18.

Quod nullę fuerint rei uxorię actiones in urbe ante Carbilianum[ERROR: no reftable :] diuortium. Spurius Carbilius[ERROR: no reftable :] Ruga diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis uitio non gignerentur 28.

De iure atquemore ueterum sponsaliorum 28.

Bias: Si pulchram duxeris, habebis communem, si deformem, habebis poenam. Mediocris ergo forma eligenda est, quam Ennius statam formam appellat 35.

Artemisia Mausolum uirum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanę fidem. Ossa cineremque defuncti mixta odoribus contusaque in pulueris faciem aquę indidit ebibitque. Sepulchrum illi posuit memoratissimum. Agonem in laudibus eius dicundis certantium statuit propositis pręmiis. Certauit Theopompus, Theodectes, Naucrites[ERROR: no reftable :], Isocrates. ms-265r Vicit Theopompus 59.

In adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare 62.

Spurius Carbilius[ERROR: no reftable :] Ruga primus Romę diuortium cum uxore fecit, quod sterilis esset 107.

Mores. Polytropia, id est multiplices ac uarii mores 67.

Magnanimus. Fabricius aurum contempsit pauper et nihil sibi defuturum dixit, quamdiu sensibus corporis obstiterit atque imperarit 7.

Gracchus munera contemnens 90.

Subnixo animo, id est magno et sublimi 99.

Maledicus. Cum inquinatissimis non esse conuitio decertandum 41'. Puniendis peccatis tres rationes philosophi attribuunt 41.

In uoces

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.