Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-250 --

principes ciuitatis inter eosqne qui seruum et filiam habebat, profectus est peregre. Cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruus eius uirginem seruauit. Occiso tyranno reuersi sunt principes, in crucem seruos sustulerunt. Ille manumisit et ei fìliam collocauit; accusatur dementię 135.

Marcus Cato ut supra 135.

Raptor negauit se rapuisse, iudicio uictus uult ducere, rapta optionem petit 137.

Vxorum erga maritos pietas. Quod uxoris erga ipsum charitas effecerit, ut ipse sibi charior sit et propter ipsam diligentior in ualitudine curanda 51.

Miseria hominis. Homo uas quassum, animal imbecillum 65.

Quanta in uita sustinenda 53.

Optima quęque dies miseris mortalibus ęui prima fugit. Quare optima 59.

Mores. Tria genera uitę: unum uoluptati uacatur, alterum contemplationi, tertium actioni 64.

Mediocritate in uita utendum inter ms-259rmundiciam et squalorem 2.

Aliquis uir bonus eligendus / ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante uiuamus et omnia tanquam illo uidente faciamus 4.

Exercitatio animi 6.

Vnam solam ad quam uiuas regulam pręhende et ad hanc omnem uitam tuam exęqua. Ad uitam priuatam hortatur 8.

Male uiunnt qui semper uiuere incipiunt, id est qui uitę propositum uariant 9.

In mores ius fortuna non habet 13.

Felix qui potest in publico uiuere 14.

Propositum uitę totius. Socrates totam philosophiam reocauit ad mores 26.

Sic uiuendum est tanquam in conspectu uiuamus, sic cogitandum tanquam aliquis in pectus intimum prospicere possit et potest 34.

Vita frugi 34.

Vitę frugalitas 36.

Frugalitas Catonis 37.

Primi mortalium lege naturę uiuentes, Diogenis uita 40.

Sic formemus animum tanquam ad extremum uentum sit 50.

De hominis officio erga hominem 51.

Magnanimus 2.

Fabricius aurum accipere noluit 11.

Fortis contra malam fortunam 20.

Diogenes per medias Macedonum gazas nudus incessit, potentior locupletiorque Alexandro. Plus enim erat quod hic nollet accipere quam quod ille posset dare 36.

Demetrii constantia: CC talenta a Cęsare donata reiecit. Si tentare, inquit,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.