Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-73 --

Aselio, tribuno plebis, accusatus, neque barbam radi desiit neque candida ueste nonuti, neque fuit cultu solito reorum [ERROR: no reftable page:]22. Idem, cum accusaretur a Marco Neuio, tribuno plebis, relicto foro abiit in Capitolium diis gratulatum, quod ea die Hannibalem superasset. Idem Petilio, tribuno plebis, petente, ut rationem redderet pecunię prędęque Antiochenę, cum esset legatus fratri Scipioni Asiatico, protulit librum et, cum, ut palam recitaretur, postulatum esset, concerpsit, ęgre passus, ut, cui salus imperii accepta esse deberet, ab eo ratio prędaceę2 /posceretur [ERROR: no reftable page:]32. Cum obiectum est quod negari non queat, responsione ioculari eludas exemplo Tullii [ERROR: no reftable page:]72.

VITĘ PLVTARCHI
Agricola. Plantandi ratio a Solone constituta [ERROR: no reftable page:]23. Cato senior pascuum et seminarium agrum quam floreum et irriguum maluit [ERROR: no reftable page:]91. Vnde illud Ouidii: Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus [ERROR: no reftable page:]135. Amicicia inter Theseum et Perithoum [ERROR: no reftable page:]4. Lex Solonis sine filiis decedenti ius constituendi hęredis, quem uellet, concessit, pręferens amiciciam propinquitati et gratiam necessitati [ERROR: no reftable page:]23. Nemo erat natura tam aspera et difficili, quem Alcybiades sua comitate non sibi beniuolum redderet [ERROR: no reftable page:]32. Xantippi, Periclis patris, canis abeuntis domini desiderio in mare insiluit, natando triremem consecutus et in Salaminem delatus expirauit; eo in loco Canis tumulum uocant [ERROR: no reftable page:]42. Cęsar quosdam simias et catulos sinu circumferentes interrogauit, parerent ne apud illos mulieres liberos [ERROR: no reftable page:]50. Epaminundas Pelopidam inter hostium arma iacentem non deseruit [ERROR: no reftable page:]60. Quidam, cum iacentem hostis trucidaturus esset, interrogatus ab eo, cur potius in pectore quam humeris uulnerari uellet, inquit: Ne, si is qui me amat, terga perfossa uulnere conspexerit, erubescat [ERROR: no reftable page:]61. Antipatro respondit Phocion, cum quiddam minus honestum ab eo petisset: Non amico Phocione simul et adulatore ms-20r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.