Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-67 --

suscipi non potest a corpore [ERROR: no reftable page:]372. Si mens est corpus, tangendo intelligis et currendo. Intellectus accipit secundum se totum quicquid capit. Quod non faciet, si fuerit corporalis. Intellectus accipiendo rerum formas non amittit suam, corpora contra [ERROR: no reftable page:]373. Forma est in mente uniuersalis; talis in corpore esse non potest. Mentes se inuicem complectuntur, corpora nequaquam. Mens per omnia corpora operatur, et supra corpora [ERROR: no reftable page:]374. Mens statu proficit, corpus motu. Quę in materia sunt contraria, non sunt contraria in mente. Mens accipiens formas non mutatur. Operatio corporis tendit ad rem compositam, mentis ad simplicia [ERROR: no reftable page:]374. Actio mentis finitur in actione, actio corporis in corpore. Forma corporalis non habet uim infinitam, mens habet [ERROR: no reftable page:]375. Animam non solum esse formam indiuiduam, uerum etiam a corpore non pendere probatur per rationalem uirtutem. Animam in se reuolui modis IIII per intellectum in naturam suam, per uoluntatetm in naturam eandem, per intellectum in actum ipsum intelligendi, per uoluntatem in uoluntatis actum. Mens quo magis separatur a corpore, eo melius se habet. Mens repugnat corpori. Animi officium speculari et consultare. Phantasia et sensus circa corporea [ERROR: no reftable page:]376. Cur anima interdum obsequitur corpori. Anima libere operatur [ERROR: no reftable page:]377. Mens absque corpore operatur [ERROR: no reftable page:]378. Quare uires animi deficere uideantur deficente corpore. Inter sensus et mentem. Anima conuenit partim cum diuinis, partim cum brutis [ERROR: no reftable page:]380. Contra Epicureos non esse incongruum, quod homo sit partim mortalis, partim immortalis. Penitus mortalis. Penitus mortalis, inter hos homo medius. Item sicut ultimum in ordine corporum est incorruptibile, sic et ultimum in ordine mentium [ERROR: no reftable page:]381. Contra Epicurum de rerum serie. Vt luna ad solem, sic nostra mens refertur ad Deum [ERROR: no reftable page:]382. Sicut in rebus naturalibus fit resolutio ad primam materiam immortalem, sic ad formam ultimam immortalem. Homo, si non peccasset, etiam in corpore semper uiueret. Contra Epicurum de

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.