Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ęterna uita agitur, etiam post mortem seruatur etc. XV. Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est I. Optimum uinum adhuc seruauit Iesus, id est Euangelium usque ad sextam ętatem distulit II. Quinque panes ordeacei signant Legem quinque libris Moysi scriptam; ordeacei, qui cibus est iumentorum et seruorum. Lex autem seruis data est et carnalibus quasi iumentis. Quod autem nouos panes noluit facere, sed allatos cumulauit, signat quia Veterem Scripturam non reprobauit, sed implendo patefecit VI. Ego dedi eis sermonem tuum etc. Sermo tuus ueritas est XVII. Lętitia. Gauisi sunt discipuli uiso Domino XX. Lectio. Fons Iacob Scripturę sunt, siquidem instructi in Scripturis bibunt ut Iacob et filii eius. Simplices autem et rudes bibunt more pecorum Iacob IIII. Fons Iacob Scripturę sunt, aqua uero Iesu sunt
PAVLVS AD THIMOTEVM II
Lis. Noli contendere uerbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes etc. II. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et geneologias[ERROR: no reftable :] et contentiones et pugnas Legis deuita
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.