Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-149 --

esurienti datis redditi sunt XII cophini pleni IX. Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis XI. Vendite quę possidetis et date elemosinam. Facite uobis saculos[ERROR: no reftable :] qui non ueterascunt, thesaurum non deficientem in cęlis, quo fur non appropiat neque tinea corrumpit. Vbi enim thesaurus uester est, ibi et cor uestrum erit XII. Cum facis prandium, non uocabis amicos, fratres, cognatos, uicinos, diuites, sed pauperes, debiles, claudos, cęcos. Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum XIIII. Scio, quid faciam, ut, cum amotus fuero a uillicatione, recipiant me in domos suas. Debitoribus partem debiti dimittit, et laudatur a Domino XV. Facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant uos in ęterna tabernacula. Ars artium peritissima elemosina XVI. Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus et siquid aliquem defraudaui, reddo quadruplum XIX.

Luxus. Dissipauit substantiam luxuriose uiuendo. Facta fame coepit egere. Missus pascere porcos cupit uentrem implere siliquis, et nemo dabat illi XV.

Libido. Dissipat substantiam; eger esurit, porcos pascit, siliquis porcorum satiari cupit, id est luxuria. Et nemo dat, quia carnis appetitus insatiabilis XV.

Labor. Sint lumbi uestri pręcincti XII. A seruo, cum impleuerit, quod pręceptum est, insuper aliud exigitur, quia, dum uiuimus, debemus semper operari XVII.

Lex. Duo denarii dati stabulario sunt duo Testamenta uel duo pręcepta dilectionis X. Regnum Dei, id est Euangelium simile grano synapis. Item fermentum quod mulier abscondit in satis tribus farinę XIII. Lex et prophetę usque ad Ioannem. Facilius est cęlum et terram pręterire quam de lege unum apicem cadere XVI. Morus eradicata et in mare translata est Euangelium translatum ad gentes XVII. In Lege non esse perfectionem patet ex eo quod cum adolescens se Legis mandata implesse diceret, subiunxit Dominus: Si uis perfectus esse etc, quod ad Euangelium

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.