Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-130 --

prędaque se redimunt 85.

Fibri Pontici se eastrant urgente periculo ob hoc se peti gnari. Castoreum id uocant medici 91.

Vitulus marinus euomit fel et coagulum, ob ea se peti prudens.

Libertas. Regem deliquentem morte mulctari in Taprobane insula 67.

Spurium Cassium regnum affectantem pater ipsius interemit 318.

Liberalitas. Rapam serere nudum uolunt precantem sibi et uicinis serere se. In Africę lacu Apuscidamo nihil immergitur, omnia fluitant 297.

Zeuzis[ERROR: no reftable :] pictor donare opera instituit 329.

Luxuria. In eam inuehitur acriter 31.

Seres a quibus foeminarum petitur ornatus 65.

Luxuriam notat de margaritis 102.

In fine capitis feminarum luxum accusat. Pamphilę, Platis[ERROR: no reftable :] filię, inuentum, ut denudet foeminam uestis bombicina 119.

Inuehitur in luxuriam sui temporis proponens parsimoniam sęculi prioris 129.

Non ferre tantum thuris Arabiam annuo foetu, quantum Nero pompę[ERROR: no reftable :]suę nouissimo die concremauit 133.

Mensarum precia e citro 139.

Incrustari ligna secta testudine 163.

Luxuria segetum castigatur dente pecoris 183.

Epularum luxuria 195.

Luxuria tingendarum uestium 222.

Vasa coquinaria ex argento 316.

Popea[ERROR: no reftable :], coniunx Neronis, soleas iumentis ex auro fecit. Claudii principatu seruus eius Drusillanus, nomine Rotundus, dispensator Hispanię Citerioris, quinquagenariam lancem habuit, cui fabricandę officina prius exędificata fuerat. Delphini Cai Gracchi quinis milibus sestertiis in libras empti 317.

Lucii Crassi oratoris scyphi sestertii centum. Pariterque luxuria nata est et Carthago sublata. Capuli militum ebore fastidito cęlantur argento; uaginę catillis, baltei laminis crepitant. Eadem materia et cibis et probris seruit. Fabricius imperatores plusquam[ERROR: no reftable :] pateram et salinum ex argento habere uetabat. Luxuria marmorum conuehendorum 336.

ms-212v

Luxuria ędium Marci Lepidi, Cai et Neronis domus aureę 342.

Incendia puniunt luxuriam etc. Marci Scauri theatrum opus omnium maximum. Cai Curionis theatra e ligno uersatili.

Libido. Leo odore adulteram sentit atque ulciscitur 87.

Equum adamauit Semyramis 93.

Equarum libido extinguitur iuba tonsa. Arieti

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.