Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-93 --

VITĘ PLVTARCHI

Iudex. Anacharsis, cum apud Gręcos contioni interesset, se mirari dixit, quod sapientes ibi causas dicerent, stulti uero iudicarent 20.

Ariopagitarum consilium a Solone constitutum 22.

Athenis primus Anitus iudicibus pecuniam dedisse dicitur, ut secundum se sententiam darent 37.

Themistocles, cum prętor esset et Simonides quiddam ab eo pręter ęquum postulasset, "neque tu," inquit, "bonus poeta esses, si modos et numeros non seruares, neque ego bonus prętor, si gratiam cuiusquam legibus anteferrem" 41.

Non minus eorum mores discuntur, qui laudant uel uituperant quenpiam quam eorum de quibus fit sermo 30.

Inuidia. Bonis mali infensi, quod a uoluptate abstineant 13.

Sosis Dioni infensus se ipsum sanguine foedans, a Dionis satellitibus id se passum dixit, ut illi tyrannidis inuidiam conflaret 75.

Plato delatori in amicum non credidit etc. 136.

Simultas inter Xenophontem et Platonem, item inter Platonem et Eschinem 137.

Ira. Scipio Africanus, ne iratus puniendi modum excederet, rem ad multorum consilium detulit 76.

Caius Grachus natura iracundus, cum concionaretur, Licinium seruum post se collocabat, qui uehementius concitatum fistulę modulis mitigaret 113.

Alexander in Attalum contorsit poculum in conuiuio iratus 42.

Ira percitus Clytum amicissimum interemit 47.

Iratus Plato noluit uerberare seruum. Iratis consulebat, ut se in speculo intuerentur 137.

Iniuria. Solon omnibus licere statuit de iniuria alteri illata supplicium sumere, et eam ciuitatem optime habitari dixit, in qua singuli singulorum iniuria ita mouerentur ac sua atque eam inferentes ulciscerentur 22.

Canem, qui morsu aliquem affecisset, capistro quattuor pedum ms-194v/ alligatum dedere iussit offenso 23.

Alcibiades Agatharcum pictorem ui detinuit, donec suas ędes perpingeret, mox cum donis dimisit. Taureę in choro superato pugnum incussit uictoria elatus 31.

Athenienses Samiis captiuis sameram in frontibus inserunt

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.