Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-84 --

Xerxes, Alexander in Clytum, Lysimacum, Lucius Sylla, Marcus Marius, Caius Cęsar. Ira regis Persarum, Cambyses, Cyrus in fluuium iratus, Cęsar in uillam, Alexander 55.

Friuolis turbamur et inanibus: taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exurgit, ursos leonesque mappa proritat etc. 56.

Quomodo leniamus iram alienam. Cogitatio mortalitatis mollit iras 57.

Eripere telum et non dare irato decet. Muliebre est furere in ira 86.

Siquis irascitur, poenas ab alio expetit, a se exigit 87.

Declinanda potentium ira 6.

Immodica ira gignit insaniam 7.

Alexander uictor tot regum atque populorum irę tristitięque succubuit 56.

Iniuria. Illud ante omnia cogita foedam esse et execrabilem uim nocendi et alienissimam homini, cuius benefìcio etiam sęua mansuescunt 52.

Ignominię remedia exemplo Socratis et Catonis et Aristidis 70.

Liber, quomodo in sapientem non cadit iniuria. Cato passus iniurias 75.

Inter iniuriam et contumeliam 76.

De iniuria querelationes. Contumelia a contemptu dicta. Iniuria et contumelia 77.

Iniuriarum remedium est obliuio. Multis minatur qui uni facit iniuriam 86.

Vtinam ea lex homini esset, ut cum telo suo frangeretur nec sępius liceret nocere quam semel 87.

Quos accepta iniuria illustriores fecit 31.

Iniurię obliuisci debemus, officii meminisse 32.

Miserius est ms-191v/ nocere quam lędi 47.

Nocens habuit aliquando latendi fortunam, nunquam fiduciam 52.

Imprudens. Turpissimam aiebat Fanius imperatori excusationem esse: non putaui; ego turpissimam homini puto 52.

Gręcus poeta ait: Aliquando et insanire iucundum est 75.

Citius uenit periculum, cum contemnitur 85.

Male secum agit ęger, medicum qni hęredem facit 86.

Vita stulti 6.

Arpeste fatua adeo, ut se cęcam nesciebat 16.

Cambyses furiosus et furore feliciter usus 36.

Intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam 48.

Inconstantia. Achilles Homericus modo pronus, modo supinus, in uarios actus se se componens 72.

De uagationibus citra propositum. Leuitas nusquam se continens 74.

Vnde sit ista inconstantia?

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.