Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-60 --

opum eius cupiditate captus [ERROR: no reftable page:]331. Memento igitur necessariam esse ad res agendas hominum beniuolentiam, austeritas uero solitudinem amicorum parit [ERROR: no reftable page:]332. Amicorum bonorum constantia atque fidelitas magis uires auget quam multitudo equorum et alii belli apparatus uel auri magnitudo [ERROR: no reftable page:]332. Carebat enim amicis fidisque hominibus, quo nullum maius est argumentum uel improbitatis, si desint, uel probitatis, si adsint [ERROR: no reftable page:]333. Non enim per uulgarem mercenariamque beniuolentiam factus erat amicus, sed per liberalis disciplinę communionem, cui certe uni, qui sapit, plus adhibet fidei quam ulli aut animorum coniunctioni aut corporum consanquinitati [ERROR: no reftable page:]333.
Adulatio. Omnis adulatio tum circa se, tum circa alias est fugienda [ERROR: no reftable page:]132. Cyri filii moulieribus educandi traditi, quicquid agerent dicerentue, laudabantur; sic instituti, cum ad regimen succedissent, regnum peruerterunt [ERROR: no reftable page:]278.
Auaritia. Hipparcus de lucri cupiditate [ERROR: no reftable page:]1. In eos qui pecunię student, filios autem negligunt [ERROR: no reftable page:]106. Philocrimatus id est amator pecuniarum [ERROR: no reftable page:]177. Qui tyrannides rapinasque secuti fuerint, transibunt in lupos, accipitres, miluos [ERROR: no reftable page:]179. Improbat Homerum, apud quem Phenix consulit Achilli, ut nisi muneribus accęptis auxilium non ferat Achiuis, et Achilles ab Agamemnome accipit munera et Hectoris cadauer precio uendit [ERROR: no reftable page:]199. Auarus, quanto pluris ęstimat pecuniam, tanto magis contemptui habet uirtutem [ERROR: no reftable page:]226. Auarus honorum disciplinarumque oblectamenta nullius ęstimabit, nisi quantum ad comparandam pecuniam conferant, Auaro melior ambitiosus [ERROR: no reftable page:]231. oriphile contra uiri sui uitam monile accępit [ERROR: no reftable page:]232. Qui pecuniam iniuste cupit aut possidens iniuste non dolet [ERROR: no reftable page:]285. Nimia acquirendi cupiditas pauperem facit, non pecunię diminutio [ERROR: no reftable page:]286. Auaritia et turpe lucrum ne sit in ciuitate. Liceat, siquis in foenus accępit, nec usuram nec sortem reddere [ERROR: no reftable page:]287. In eum qui turpe lucrum exercet [ERROR: no reftable page:]289. Auaritia causa est, ut bonum honestumque negligatur [ERROR: no reftable page:]301. In auaritiam [ERROR: no reftable page:]307. Alieni abstinens. Quę non deposuisti, ne tollas. Poena in eos qui rem alienam inuenerint et mouerint. Propter cauponum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.