Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-68 --

Iniuria. Si peccauerit in te frater tuus etc. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum XVIII. Conuerte gladium tuum in locum suum. Omnis enim etc. XXVI. Calumniantibus non respondendum, si nihil proficimus. Sicut Dominus tacebat contra falsos testes XXVI.

Inobedientia. Qui non audierit te, duos, tres, Ecclesiam, sit tibi sicut ethnicus et publicanus XVIII. Filius malus ait: Eo, Domine. Et non iuit XXI. Cui similem existimabo generationem istam? Similis est pueris clamantibus coęqualibus: Cecinimus uobis, et non saltastis; lamentauimus, et non planxistis XI. Qui non recepierit [ERROR: no reftable :] uos neque audierit sermones uestros, exeuntes excutite puluerem de pedibus X.

Interpres. Ve uobis qui clauditis regnum cęlorum ante homines, scilicet male interpretantes Scripturas XXIII.

Ira. Qui irascitur fratri suo: racha; fatue. Augustinus: Non fratri irascitur qui peccato fratris irascitur. Primum irasci est tantum in corde, secundum in murmure, tertium in contumelia. Ideo primus reus est iudicio, secundus concilio, tertius gehennę ignis V. Princeps sacerdotum iratus scidit uestimenta sua XXVI.

Inuidia. Herodes quęrit animam pueri II. Improperant Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducat. Irrident, quod puellam suscitaturus dixit: Non est mortua, sed dormit. Pharisei dicunt: In principe demoniorum eiicit demonia IX. De Ioanne ieiunante dicunt: Demonium habet. De Domino manducante: Ecce homo uorax[ERROR: no reftable :] et potator uini et peccatorum amicus XI. Tentantes interrogant. Consilium faciunt, quomodo perderent eum. Non eiicit demones, nisi in Belzebub XII. Non ne hic est fabri filius XIII. Herodes decolauit Ioannem Baptistam XIIIL Exprobrant, quod discipuli non lauant manus XV. Tentantes interrogant XIX. Murmurant primi, quia nouissimis datur denarius sicut et ipsis XX. Indignantur contra pueros Dominum laudantes XXI. Sciebat Pilatus, quod per inuidiam tradidissent eum XXVII. Cum persequentur uos in ciuitate ista,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.