Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Chaldeos, Gręcos et Romanos 204. In die illa congregabo claudicantem, id est gentes, et eam quam eieceram, id est synagogam. Reliquię fratrum eius conuertentur ad filios Israel, id est ad fideles Christi 208. De eorum obstinatione 210. De eisdem in fine conuertendis 211. Dispersi eos per omnia regna, quę nescierunt etc. 213.
MATTHEVS
Iudicium Dei. Ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam; et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili Iudicium hominis. Nolite iudicare. Nolite condemnare. Eiice primum trabem de oculo tuo, postea festucam de oculo fratris. Hic prohibetur iudicium proueniens ex od[ERROR: no reftable :] odio, non correctio ex caritate VII. Faciem cęli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis XVI. Princeps sacerdotum iudicauit, quod Iesus blasfemauerit XXVI. Argenteos execrantur, quod precium sanguinis sit, se uero sanguinis effusores esse non agnoscunt XXVII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.