Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-64 --

eius, et orbis, et omnes habitantes in eo. Ante faciem indignationis eius quis stabis etc. 209.

Reuelabo pudenda tua in facie tua ms-185v etc. Ponam te in / exemplum. Et erit: qui uiderit te, resiliet a te et dicet:

Vastata est Niniue 209.

Congregans congregabo omnia a facię terrę[ERROR: no reftable :]dicit Dominus et ruinę impiorum erunt etc. 210.

Dies irę dies illa, dies tribulationis etc. Mane, mane iudicium suum dabit in luce. Effundam super eos indignationem meam. In igne enim zeli mei deuorabitur omnis terra 211.

Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis 214.

Deiectio persecutorum et Antichristi. Ecce dies Domini ueniunt etc. De Antichristo et conuersione omnium in fine et aduentu Domini secundo 215.

Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fulonum. Et sedebit conflans et emundans argentum etc. Et accedam ad uos in iudicio et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii etc. Ecce dies ueniet succensa quasi caminus etc. 216.

Iudei et quę de iis sunt prophetata. Filios enutriui et exaltaui, ipsi uero spreuerunt me. Terra uestra deserta desolabitur etc. Quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis. Argentum tuum uersum est in scoriam etc. Qui dereliquerunt Dominum, consummentur 151.

Propter quid captiuata domus Iacob. Persecuti sunt eos Chaldei. Dominus auferet ab Hierusalem ualidum et fortem, et effeminati, id est idolatrę Romani dominabuntur eis. Viri gladio cadent, et Hierusalem desolata in terra sedebit. Expectaui, ut faceret uuas etc. Ideo auferam sepem eius, et erit in dirreptionem. Arguit eos auaritię, ebrietatis, luxurię etc. ob quę abducti sunt in Babylonem 152.

Audite audientes, et nolite intelligere etc. Cęci erunt, donec desolentur ciuitates. Dominus exercituum erit uobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel, et in laqueum et in ruinam habitantibus in Hierusalem 153.

Ve filii desertores etc. 157.

Non uocabitur ultra is qui insipiens est princeps, quia, scilicet Iudei, amittent principatum. Victima Domini in Bosrha,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.