Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-53 --

Propter iustitiam uita longa regibus 131.

Noli esse iustus multum 134.

Diligite iustitiam qui iudicatis terram 137.

Cum ergo, Domine, sis iustus, iuste omnia disponis etc. 139.

Vsque ad mortem defende iustitiam. Iustifica pusillum et magnum similiter 142.

Tria iniusta 147.

Ponam in pondere iudicium et iustitiam in mensura 156.

Do unicuique iuxta uiam suam et iuxta fructum adinuentionum suarum 171.

Aduenam et pupillum et uiduam nolite contristare nec opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis. Si feceritis istud, salui eritis 173.

Filius non portabit iniquitatem patris, nec e contra 176.

Iudicabo te iuxta uias tuas 185.

Mensurantur omnia in templo 193.

Principes Israel, iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite. Statera iusta reliquaque pondera et mensurę erunt uobis 194.

Diuisio terrę signat iustitiam suam unicuique tribuentem 196.

Balthasar Danielem donauit muneribus, cum ille aduersa prędiceret 198.

Sicut fecisti, ita fiet tibi etc. 207.

Quid Dominus requirit a te, facere iudicium et diligere misericordiam etc. 209.

Iudicium uerum iudicate 213.

Matathias sacerdos Iudeum ad idola conuersum occidit simul et suasorem eius, nihil Antiochi potentiam ueritus, dum satis iustitię faceret 217.

Insidię. Malignitas insidiantium. Psalmus XXX 110.

Contra insidias auxilium implorat. Psalmus XXXIIII 111.

De insidiis inimicorum. Psalmus LIII. Qui in foueam, quam aliis parauerant, ceciderunt. Psalmus LVI 113.

Posuerunt peccatores laqueum mihi. Psalmus CXVIII 120.

Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum 126.

Insidię 124.

Insidiator 131.

Impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros 160.

Ionathas sibi insidiantes interfecit 221.

Infernus. In diem perditionis seruatur malus et ad diem ms-182v/ furoris ducetur. Dulcis fuit glareis Cocyti 104.

Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium et usque ad inferos peccatum illius 105.

Cupiens a penis purgatorii liberari et conspectui Domini apparere. Psalmus XLIIII.

Dentibus frement et tabescent; desiderium peccatorum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.