Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-23 --

deum dixerit. Aiunt Selenuncios [ERROR: no reftable :] ei diuinos honores detulisse, quod pestilentem aquam apud eos salubrem fecisset adductis in eam fluminibus; ipsum uero, ut deus putaretur, se proiecisse in ignem 85.

Democritus ueniens Athenas a nemine cognitus gaudet: Veni, inquit, Athenas, et me nemo cognouit 92.

Anaxarchus, cum Alexandrum deum se arbitrantem saucium et cruentum uidisset, dixit: Hic nempe sanguis diuinus non est. Plutarchus ms-165vhoc Alexandrum / ipsum dixisse ait 94.

Gloriosi quidam esse concupierunt, ut tuti essent. Quod si minus adepti sunt, nihil habent, cuius rei gratia principio secundum naturę proprietatem appetierunt 110.

Gula. Lex: Principem, si ebrius deprehensus esset, morte mulctandum 8.

Pitacus ebrios duplici supplicio afficiendos esse statuit 10.

Anacharsis rogatus, quomodo quis abstemius fieret: Si turpes, inquit, ebriosorum motus ante oculos ponat 13.

Socrates eos, qui pręcotia emerent, desperare aiebat se ad maturitatis tempus peruenturos 19.

Aristippus exultanti cuidam, quod multum bibens non ebriaretur: Hoc, inquit, et mulus facit 22.

Stilpo aliquando Crati Cynico caricam interrogatiunculamque proposuerat. Eam uero ille statim comedit, et cum diceret illi Stilpo: Hercules, caricam perdidi, non solum, inquit, caricam, sed et interrogatiunculam, cuius hęc arra fuit 27.

Plato ebriis consulere solitus, ut in speculo studiose intuerentur 33.

Xenocrates ad Antipatrum missus, ut peteret captiuos, ab eo ad coenam inuitatus noluit ante quicquam gustare quam quod petebat impetrasset 39.

Arcesilaus obiit, cum merum immodice hausisset 43.

Lacydes ex nimia potatione paralisi correptus obiit 44.

Diogenes rogatus, cuius rei gratia athletę insensibiles sunt: Quia, inquit, suillis ac bubulis carnibus instructi sunt. Ventrem uitę Caribdim appellabat 58.

Rogatus, qualis esset canis: Esuriens, inquit, blandus, saciatus uero Molossicus. Anaximenem eonueniens pingui aqualiculo, impartire, inquit, et nobis pauperibus uentrem. Quippe et ipse leuigaberis et nobis emolumento eris 58.

Zeno edaci cuidam nihil

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.