Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-16 --

Gratia autem Dei uita ęterna in Christo Iesu, Domino nostro: AD ROMANOS VI. Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei IX. Donationes diuersę, idem Spiritus XII. AD CORINTHIOS I: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus nunc incrementum dedit III. Quid autem habes quod non accepisti IIII? Vnumquemque sicut uocauit Deus, ita ambulet VII. Diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem Spiritus diuidens singulis prout uult. Emulamini charismata meliora XII. Gratia Dei sum id quod sum XV. AD CORINTHIOS II: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est III. AD EPHESIOS: Vnicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi etc. de diuersitate donorum IIII. AD PHILIPPENSES: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate II. AD THESSALONICENSES I: Spiritum nolite extinguere V. AD HEBREOS: Optimum est enim gratia stabilire cor XIII. IOANNIS I: Tenebrę transierunt, et uerum lumen iam lucet II.

Gentiles. ACTVVM: Petro reuelatum etiam gentes mundari a Deo X. Paulo dixit Dominus: Exi longe ad nationes XXII. PETRI I: Prophetę de futura in uobis gratia prophetauerunt[ERROR: no reftable :] etc. I.

[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Gula. Proserpina rapta rapta[ERROR: no reftable :] redire ad superos ab inferis potuit, nisi mali Punici granum gustasset [ERROR: no reftable liber:]V. Dii Pelopis humerum comederunt, sed pro eo eburneum restituerunt. Tantali epulę filii uiscera [ERROR: no reftable liber:]VI. Linchestium[ERROR: no reftable :], Thracię amnem, potantes ebrii efficiuntur [ERROR: no reftable liber:]XV.
[ERROR: no reftable :]SENECA

Glorię auidus Alexander 25.

Cito ignominia fit superbi gloria 85.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.