Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-7 --

Gloria superborum humiliata 155.

Ve flori et decidenti glorię exultationis eius 156.

Ezechias arguitur iactantię, eum gazam suam ostendisset nunciis regis Babylonis, ut supra 160.

Quomodo confracta est uirga fortis, baculus gloriosus? Descende de gloria et sede in siti, habitatio filię Dibon 180.

ms-160v

Gloria uiri peccatoris stercus et uermis est: hodie extollitur, et cras non inuenietur, quia conuersus est in terram, et cogitatio eius periit 218.

Gula. Propter uitium gulę eiecti de paradiso 1.

Noe plantauit uineam; inebriatus est, pudenda nudauit, et a filio irrisus est 2.

Loth ebrius concubuit cum filiabus suis 3.

Esau uendidit primogenita pro pane et lente 4.

Man comedentibus dulce erat. Quod autem in diem alterum reseruatum est computruit 12.

Sanguis comedi prohibetur, quia anima carnis in sanguine est 17.

Murmurantibus Moyses promittit cras se daturum carnis copiam usque ad nauseam. Fastiditi man recordati sunt saginę Ęgyptiorum, et ignis deuorauit partem extremam castrorum. Adhuc carnes erant in dentibus eorum, et Dominus percussit eos plaga magna. Locus dictus Sepulchra concupiscentię 21.

Sanguinem edi uetat, quia anima carnis est. Ne comedatis quę immunda sunt 27.

Postquam saturati fuerint, abibunt post deos alienos 30.

Comederunt de frugibus terrę, et manna defecit 31.

Filii Heli sacerdotis tollebant carnes de cacabo, et a Deo morte mulctati sunt 41.

Ionathas contra edictum regis gustauit de melle, et Deus non dedit responsum. Ipse uero ad mortem damnatus uix multorum precibus liberatus est 44.

Dauid inebriauit Vriam uólens eum concitare ad concubitum uxoris. Nouerat enim uinum stimulos esse ad libidinem 51.

Absalon inuitauit fratres, et Ammon in conuiuio temulentum occidi fecit 52.

Salomon fecit conuiuium. Quantum in die consummebatur in aula Salomonis 56.

Helam, regem Israel, temulentum Zambri seruus occidit et regnauit pro eo 59, Darius rex fecit cęnam magnam etc. Pręualet uinum bibentibus Olophernes illud 88.

Holophernes lętatus propter Iudith ebriatus est et obdormiuit in mortem. Iacebat in lecto ebrietate sopitus, et feminę

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.