Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-414 --

immortale est, neque ipsum negocia habet neque alii prębet. Itaque neque ira neque gratia tangitur, quippe huiusmodi omnia infirmitatis indicia sunt [ERROR: no reftable page:]110. Fides. Solon: Virtutem atque probitatem iuramento fideliorem cense [ERROR: no reftable page:]8. [Aristoteles parentes, qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent]. Apud Zenonem urbis ac moenium claues deponebantur [ERROR: no reftable page:]63. Forma. Non componere faciem, sed bonarum artium studiis animum excolere pręclarum est [ERROR: no reftable page:]6. Socrates hortatur iuuenes, ut se intueantur in speculo [ERROR: no reftable page:]19. Pulchritudinis tres species: facies, usus, lex [ERROR: no reftable page:]37. Pulchritudo alienum bonum [ERROR: no reftable page:]43. Aristoteles rogatus, cur honesta forma pręstantibus diutius congredimur: Cęci, inquit, huiusmodi interrogatio est [ERROR: no reftable page:]47. Antisthenes adolescenti qui se fictori suo conformabat: Dic, ait, si uocem ęs acciperet, quanam in re gloriaretur? Illo dicente in pulchritudine, non, inquit, erubescis qui cum inanimis gloriaris? [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes composito adolescenti quippiam roganti, non antea se dixit responsurum quam aperte exploraret uir ne esset an mulier [ERROR: no reftable page:]57. Adolescentem intuens se componentem: Siquidem, inquit, ad uiros, frustra, sin ad mulieres, nequiter [ERROR: no reftable page:]58. Videns decorum adolescentem indecenter loquentem: Non erubescis, ait, ex eburnea uagina plumbeum educens gladium [ERROR: no reftable page:]59. Pulchritudinem uirtutis esse florem [ERROR: no reftable page:]74. Pythagoras tam forma uenusta, ut illum discipuli opinarentur Apollinem, qui ex Hiperboreis uenisset. Nudatum aliquando illius foemur aureum apparuisse fama est [ERROR: no reftable page:]81. Fur. Quę non posuisti, ne tollas. Siquis secus faxit, capitale esto [ERROR: no reftable page:]8. Cum uidisset aliquando magistratus qui hieromnemones dicebantur,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.