Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-414 --
immortale est, neque ipsum negocia habet neque alii prębet. Itaque
neque ira neque gratia tangitur, quippe huiusmodi omnia infirmitatis indicia sunt [ERROR: no reftable page:]110.
Fides. Solon: Virtutem atque probitatem iuramento fideliorem cense [ERROR: no reftable page:]8.
[Aristoteles parentes, qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his
qui solum genuissent]. Apud Zenonem urbis ac moenium claues deponebantur [ERROR: no reftable page:]63.
Forma. Non componere faciem, sed bonarum artium studiis animum excolere
pręclarum est [ERROR: no reftable page:]6.
Socrates hortatur iuuenes, ut se intueantur in speculo [ERROR: no reftable page:]19.
Pulchritudinis tres species: facies, usus, lex [ERROR: no reftable page:]37.
Pulchritudo alienum bonum [ERROR: no reftable page:]43.
Aristoteles rogatus, cur honesta forma pręstantibus diutius congredimur: Cęci, inquit,
huiusmodi interrogatio est [ERROR: no reftable page:]47.
Antisthenes adolescenti qui se fictori suo conformabat: Dic, ait, si uocem ęs
acciperet, quanam in re gloriaretur? Illo dicente in pulchritudine, non, inquit, erubescis
qui cum inanimis gloriaris? [ERROR: no reftable page:]54.
Diogenes composito adolescenti quippiam roganti, non antea se dixit responsurum quam
aperte exploraret uir ne esset an mulier [ERROR: no reftable page:]57.
Adolescentem intuens se componentem: Siquidem, inquit, ad uiros, frustra, sin ad
mulieres, nequiter [ERROR: no reftable page:]58.
Videns decorum adolescentem indecenter loquentem: Non erubescis, ait, ex eburnea uagina
plumbeum educens gladium [ERROR: no reftable page:]59.
Pulchritudinem uirtutis esse florem [ERROR: no reftable page:]74.
Pythagoras tam forma uenusta, ut illum discipuli opinarentur Apollinem, qui ex
Hiperboreis uenisset. Nudatum aliquando illius foemur aureum apparuisse fama est [ERROR: no reftable page:]81.
Fur. Quę non posuisti, ne tollas. Siquis secus faxit, capitale esto [ERROR: no reftable page:]8.
Cum uidisset aliquando magistratus qui hieromnemones dicebantur,
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|