Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-52 -- modo; quoniam nisi uenerit discessio primum, et reuelatus
fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur
Deus aut quod colitur etc. Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet
spiritu oris sui, et destruet illustratione aduentus sui eum; cuius est aduentus secundum
operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et prodigiis mendacibus etc. II.
APOCALYPSIS: Et ecce draco magnus ruffus, habens capita VII, et cornua X,
et in capitibus suis VII diademata; et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum cęli, et
misit eas in terram etc. XII.
Et uidi de mari bestiam ascendentem etc. de Antichristo XIII.
Et uidi bestiam, et reges terrę, et exercitus eorum congregatos etc. de Antichristi et
suorum profligatione XIX.
Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quę sunt super IIII
angulos terrę Gog et Magog; et congregabit eos in pręlium, quorum numerus est sicut arena
maris etc. XX.
Angeli.
Non ne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos
qui hęreditatem capiunt salutis? I.
APOCALYPSIS: Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone etc. XII.
Et cecidi ad pedes eius, ut adorarem eum. Et dixit mihi: Vide ne feceris etc. In
Veteri
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|