Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-51 --

caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnę, intus timores. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus etc. VII. Damasci per fenestram in sporta demissus effugi XI. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum XII. AD PHILIPPENSES: Plus se profecisse in uinculis affirmat I. APOCALYPSIS: Habebitis tribulationem diebus decem II: Ego quos amo, arguo et castigo III.
Appetitus. Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem etc. De operibus carnis. Sequitur: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur AD GALATAS V. AD THIMOTEVM II: Iuuenilia autem desideria fuge II. ACTVVM: Paulus nihil se hic concupisse asserit XX. PETRI I: Abstinete uos a carnalibus desideriis, quę militant aduersus animam, ut ex conuersatione uestra glorificetur Deus II.
Anima. AD CORINTHIOS II: Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei, et non ex nobis IIII.
Apostoli. EADEM: Existimo nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi etc. XI. An experimentum quęritis eius, qui in me loquitur Christus? XIII. AD GALATAS : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui uidebantur columnę esse, dextras dederunt mihi et Barnabę societatis II. ACTVVM: Cecidit sors super Mathiam I. Per apostolos fiebant miracula; etiam per umbram Petri ab infirmitatibus sanabantur V. APOCALYPSIS: XII Portę ciuitatis XII apostoli XXI.
Auxilium. ACTVVM: Paulo in nocte apparuit Macedo dicens: Transiens in Macedoniam adiuua nos XVI.
Antichristus. AD THESSALONICENSES II: Nequis uos seducat ullo

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.