Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- -- qui diligunt aduentum eius IIII.
AD HEBREOS: Accessistis ad Syon montem et ciuitatem Dei uiuentis,
Hierusalem cęlestem, et multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui
conscripti sunt in cęlis, et iudicem omnium Deum etc. Itaque regnum immobile suscipientes,
habemus gratiam per quam seruiamus placentes Deo etc. XII. PETRI I: Benedictus
Deus etc. qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem uiuam, per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hęreditatem incorruptibilem, incontaminatam,
immarcessibilem, conseruatam in cęlis etc. I.
IOANNIS I: Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei
nominemur et simus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum
sicuti est III. APOCALYPSIS: Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in
paradiso Dei mei. Corona uitę. Manna absconditum, calculus candidus, in quo nomen nouum
scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Potestas super gentes et stella matutina II. Qui
uicerit, sic uestietur uestimentis albis; et non delebo nomen eius de libro uitę, et
confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Ecce dedi coram te ostium
apertum, quod nemo potest claudere etc.Qui uicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei,
et foris non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen ciuitatis Dei
mei, nouę Hierusalem etc. et nomen meum nouum. Qui uicerit, dabo ei sedere in throno meo,
sicut et ego uici et sedi cum Patre meo in throno eius III. Stantes ante thronum et in
conspectu Agni laudantes Deum et Agnum. Omnes angeli stabant in circuitu throni, et
ceciderunt laudantes Deum VII. Agnus reget illos et deducet ad uitę fontes aquarum VII.
Iurauit etc. quia tempus non erit amplius etc. X. Et audiui uocem magnam in cęlo dicentem:
Nunc facta est salus, et uirtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi, quia proiectus
est accusator etc. Et ipsi uicerunt eum propter sanguinem Agni et propter uerbum testimonii
sui etc. Propterea lętamini, cęli, et qui habitatis in eis XII. Gaudeamus ms-140r
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|