Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-399 --
Oues meę uocem meam audiunt, et ego cognosco eas,
et sequuntur me. Et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas
quisquam de manu mea X. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis qui uiuit
et credit in me, non morietur in ęternum. Non ne dixit tibi quoniam, si credideris, uidebis
gloriam Dei? XI. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; et qui uidet
me, uidet eum qui misit me. Ego lux in mundum ueni, ut omnis qui credit in me, in tenebris
non maneat XII. Creditis in Deum et in me credite XIIII. Qui credit in me,
opera quę ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet XIIII. Manete in me, et ego in
uobis etc. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Si manseritis in me etc.
XV. Et non dico uobis, quia ego rogabo Patrem de uobis: ipse enim Pater amat uos, quia uos me
amastis et credidistis quia a Deo exiui XVI. Hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te,
solum Deum uerum, et quem misisti, Iesum Christum. Manifestaui nomen tuum hominibus etc., de
his qui credunt in Patrem et Filium. Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri
sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint etc. Ego autem te cognoui; et hi cognouerunt
quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti
me, in ipsis sit, et ego in ipsis XVII. Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam XVIII.
Thomas: Dominus et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti; beati
qui non uiderunt, et crediderunt XX.
Fides dubia. Cum Nicodemo nocte ueniunt ad Iesum --- qui nondum perfecte credunt. Nox
enim pro ignorantia ponitur III. Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis IIII. Adhuc
modicum lumen in uobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non uos tenebrę comprehendant; et
qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii
lucis sitis XII. Quęritis me etc. Quo ego uado, uos non potestis uenire XIII. Marię de
resurrectione Iesu dubitanti dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum.
Thomas Didymus: Nisi uidero, inquit, etc., non credam XX.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|