Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- -- capita uestra, quoniam appropinquabit
redemptio uestra XXI. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis
et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos XII iudicantes XII
tribus Israel XXII. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Velum templi scissum est
medium, quod tegebat sancta sanctorum. Patuit enim paradisum fidelibus crucifixo Domino XX.
Fides. Beata quę credidisti, quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino I.
Fidelis ędificat domum supra petram VI. De centurione: Amen dico uobis, nec in Israel tantam
fidem inueni. Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ad peccatricem: Fides tua te
saluam fecit; uade in pace VII. Turbę comprimunt Iesum, nemo tangit nisi cui dicitur: Filia,
fides tua saluam te fecit. Vade in pace. Quare Dominus fidem exigit a supplicantibus sibi
VIII. Tres electi ante quos Dominus transfiguratus est, signant quod nemo potest uidere
resurrectionis gloriam nisi qui mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate seruauerit
IX. Quicunque me confessus fuerit etc. Qui autem negauerit XII. Fides granum synapis XIII.
Date annulum in manum eius. Signat in annulo fidem, in manu opera XV. Si
habueritis fidem sicut granum synapis. Leproso mundato dicitur: Surge, uade, quia fides tua
te saluum fecit XVII.
Filius hominis ueniens, putas, inueniet fidem in terra? Cęco in uia clamanti dicitur:
Respice, fides tua te saluum fecit. Et confestim uidit, et sequebatur illum etc. XVIII. Ego
autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conuersus confirma fratres
tuos XXII.
Fides latronis pendentis in cruce XXIII.
Fides dubia ędificat domum super terram, et subuertitur VI. Auris dextera Petri gladio
amputata, id est Petri fidem non suscipiens, donec manu Domini restituatur, ut sanata credat
XXII. Ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem eorum tenebantur,
ne eum agnoscerent. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. O stulti, et
tardi corde ad credendum etc. XXIIII.
ms-138v
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|