Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-50 --

inimica est Dei IIII.

PETRI I:
Ex corde inuicem diligite attentius; renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per uerbum Dei I. Fraternitatem diligite II. Ante omnia autem mutuam in uobis metipsis caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum IIII.
IOANNIS I:
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est II. Qui non diligit fratrem suum etc. --- de dilectione proximi. Non diligamus lingua, sed opere III. Diligamus nos inuicem, quia caritas ex Deo est; et omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quia Deus caritas est. Si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Si diligamus inuicem, Deus. in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Siquis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligit et fratrem suum IIII.
Auaritia. AD CORINTHIOS I: Fures, auari , rapaces regnum Dei non possidebunt VI./ AD COLOSSENSES: Auaritia idolorum seruitus III. AD THIMOTEVM I: Radix enim omnium malorum est cupiditas etc. VI. II : Homines se ipsos amantes etc. cupidi, elati. Ex his enim sunt qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas etc . III. AD HEBREOS: Sint mores sine auaritia, contenti pręsentibus XIII. ACTVVM: Ananias et Saphira, quia secundum uotum non omnia obtulerunt, a Petro reprehensi cediderunt mortui V. Simon magus maledicitur, quia putauit Spiritum Sanctum posse haheri uenalem VIII. Argentarii trahunt in ius Caium et Aristarcum, discipulos Pauli, quia contra idola prędicabant, ueriti artis suę lucrum minui XIX. IACOBI: Contra auaritiam diuitum V.
Aduersa. AD ROMANOS: Gloriamur in tribulationibus V. AD CORINTHIOS II: Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę etc. IIII. Nullam requiem habuit ms-13r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.