Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-49 --

in sapientem cadere perturbationem animorum etc. Turbetur plane animus Christiani non miseria, sed misericordia XIII.
Apostoli. Tu es Simon, filius Ioanna; tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Erat Philippus a Bethsaida, ciuitate Petri et AndreÄ™ I. Apostoli XII quia per quattuor cardines mundi Trinitatem fuerant denunciaturi VI. Apostoli prius serui, deinde filiolli, postmodum fratres XIII . Insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum! Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt . Discipulorum dignitas. Petro agnorum et ouium cura committitur XXI. De Ioanne: Sic, uel si, eum uolo manere, quid ad te etc . XXI.

PAVLVS AD ROMANOS
Amicicia. Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra etc. De officio erga proximum XII. Qui diligit proximum, legem impleuit. Plenitudo legis est dilectio XIII.
AD CORINTHIOS II:
In cordibus nostris estis ad commoriendum et conuiuendum VII.
AD GALATAS:
Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum V.
AD EFHESIOS:
Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit se metipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suauitatis V.
AD PHILIPPENSES:
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi. Et hoc oro, ut caritas uestra magis ac magis abundet I.
AD THESSALONICENSES I:
Ita desiderantes uos, cupide uolebamus tradere uobis non solum euangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis II.
AD PHILEMONEM:
Amici commendatio: Tu autem illum ut mea uiscera suscipe. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me; si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa; ego reddam I.
AD HEBREOS:
Caritas fraternitatis maneat in uobis XIII.
IACOBI:
Amicicia huius mundi

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.