Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-356 --

semine in Christo, quem potentia ac uirtute creatoris dicimus operatum I. Quidam negant Deum a Christo fuisse prędicatum Deum Legis. Lucę II. Quidam dicunt carnem in diuinam naturam fuisse mutatam II. Quidam quod antiquis ignotus fuerit pater Iesu X. Corporalia peccata grauissima, spiritalia leuia XI. Contra eos qui a Virgine principium dant Christo et alium Veteris, alium Noui Testameniti Deum esse dicunt XI. Contra eos qui Christum magicis artibus usum dicunt XXIIII. Qui dicunt phantasma fuisse omnia quę incarnationis sunt. Ioannis I. Quidam quod Iesus non fuerit natus de Maria Virgine II. Quidam de cęlo corpus attulisse et per Virginem transisse III. Quidam dicunt Deum annunciatum in Veteri Testamento non esse Patrem Christi, sed nescio quem principem malorum angelorum. Qui dicunt uoluntate, non natura unum sunt cum Patre Filius X. Quidam Patrem solum esse, sic negantes personarum pluralitatem XII. Quidam, quod Filius Dei non sit Deus XI. Qui uoluntate et dilectione unum esse Patrem et Filium, non natura XVI. Qui dicunt Christum alienum esse a mundi conditione XVIII. Quidam aiunt, quod in forma Dei manens non in natura formam accepit serui XX. Sabellius, Noeti discipulus, dixit Christum eundem esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum I. Item XII. Sabellius dixit, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sit una persona. Ioannis I. Item III. Contra VIII. Iterum et tertio VIII.XIII. Contra Sabellianos de pluritate personarum XVII. Tatianus et Martion nuptiis detrahunt. Ioannis II. Valentinus Christum a Patre missum dixit spiritale uel cęleste corpus attulisse, nihil de Maria Virgine sumpsisse I. Item transisse per Virginem quasi per aquę ductum. Lucę I. Contra II. Valentinus, Basilides et Martion respuunt Legem et prophetas X. Verbum fuisse creatori causam creationis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.