Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Apollinaristę sicut Arriani Christum dixerunt carnem solam sine anima suscepisse et in eo uerbum ipsum fuisse pro anima. Alii uerbum in carnem mutatum nihil de Virgine sumpsisse I. [Idem Lucę] Contra Lucę II. Contra istos Lucę XI. Contra Apollinarem qui unam tantum uoluntatem, id est diuinam ponit in Christo XXII. Idem quod diuinitatem habuerit pro anima carne tantum hominis assumpta. Ioannis I.II. Quod de cęlo corpus attulerit VI. Item VIII. Quod non habuerit animam humanam X. Basilides, Valentinus et Martion respuunt Legem et prophetas. Lucas XI. Item Manichei XVI. Cherintus et Hebion dixerunt Christum hominem purum tantum. Item Martion, Paulus Samosetanus et Photinus. Matthei I. Cherintus et Hebion eircumcidi nos uolunt, quia Christus circumcisus sit. Lucę II. Cathafrigę, quorum auctor Montanus, Prisca et Maximilla, etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam, eo quod ablato Sponso filii Sponsi debeant ieiunare. Matthei. IX. Idem promissum paraclytum se suscepisse dixerunt. Manichei uero id de Manicheo prędictum asserunt. Ioannis VII. Donatistę localiter Christum concludere cupientes dixerunt eum tantummodo in Africa esse. Matthei XXVIII. Hebion et Cherintus Christum hominem tantum dixerunt. Item Martion, Paulus Samosatanus et Photinus. Matthei I. Item Hebion et Heluidius ex uiri coitu natum dixerunt I. Hebionitę Paulum apostolum reiiciunt, cęteros admittunt et sabbatum obseruant II. Hebion et Cherintus circumcidi nos uolunt ante baptismum. Lucę II. Hebion Christum non ante mirandum fuisse dixit quam baptizatus sit II. Contra Habionitas damnantes carnium esum XXII. Eutices Christum totum unius naturę esse dixit, tanquam Verbi diuinitas ipsa se in carnem animamque uerterit etc., Verbi et ms-117r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.