Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-350 --

uestis Domini quadripartitam eius figurauit Ecclesiam, quattuor scilicet partibus in orbem diffusam, et in eisdem ęqualiter, id est concorditer distributam. Tunica uero illa sortita omnium partium signauit unitatem, quę caritatis uinculo continetur etc. XIX. Maria Magdalena Ecclesiam signauit. Magdalon Gręce, Latine turris. Dicitur autem in Psalmo: Factus es mihi turris fortitudinis LX.

PAVLVS AD CORINTHIOS II
Ęger. Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in diem IIII. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Cum enim infirmor, tunc potens sum XII. IACOBI: Cum infirmaris, induc presbiteros, ut orent super te unguentes oleo V.
Exercitatio. AD THIMOTEVM I: Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est IIII. Epistola nostra uos estis, scripta in cordibus nostris. AD CORINTHIOS II, III. Exemplum. AD CORINTHIOS I: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi IIII. Emulamini charismata meliora XII. Emulamini spiritalia XIIII. AD GALATAS: Bonum autem emulamini in bono semper IIII. AD EPHESIOS: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi V. AD PHILIPPENSES: Agite quę uidistis in me IIII. AD THESSALONICENSES I: Vt aliis exemplo sint ad uirtutem IIII. AD THIMOTEVM I: Exemplum esto fidelium in uerbo et in conuersatione etc. IIII. AD TITVM: In omnibus te ipsum prębe exemplum bonorum operrum II. IOANNIS III : Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est I. Ecclesia Dei uiui, columna et firmamentum ueritatis AD THIMOTEVM I, III. APOCALYPSIS: Vidi VII candelabra aurea, quę sunt VII ecclesię, et in medio similem Filio hominis I. Mulier amicta sole,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.