Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-312 --

exprobrans illis, quę de diis dixere. Dei substantiam dixit rotundam esse et globosam nihilque cum hominibus habere commune, totum cernere totumque audire, non tamen respirare simulque esse omnia: mentem, prudentiam, ęternitatem [ERROR: no reftable page:]90. Melissus ait de diis nihil diffiniendum; neque enim illorum certam esse notionem [ERROR: no reftable page:]91. Prothagoras, cum idem dixisset, ab Atheniensibus pulsus est et libri eius combusti [ERROR: no reftable page:]93. Quę non transmutantur, incomprehensibilia sunt et ab eius quod mutatur natura prorsus aliena [ERROR: no reftable page:]103. Deum esse animal immortale ac beatum [ERROR: no reftable page:]108. Decimas frugum separant Athenienses in sacrificiis publicis offerendas [ERROR: no reftable page:]8. Chilo difficile esse dixit ocium recte disponere [ERROR: no reftable page:]10.
Diabolus. Mundus demonibus plenus 3.[ERROR: no reftable page:]5. Demones esse quosdam quibus insit hominum miseratio [ERROR: no reftable page:]76.

[ERROR: no reftable :]QVINTVS CVRTIVS
Deformis. In Sophitis regno genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Siquos segnes aut aliqua membrorum parte inutiles notauerunt, necari iubent [ERROR: no reftable page:]54. Indis maritimis prominent ungues nunquam recisę, comę hirsutę et intonsę sunt [ERROR: no reftable page:]61.
Diuitię. Aurei torques. Vestis auro distincta, tunicę gemmis adornatę [ERROR: no reftable page:]2. Opes regias Persę gazam uocant. Regia pecunia, quę

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.