Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-304 --

PROBLEMATA ARISTOTELIS
Diuitię. Cur diuitię hominibus potius prauis quam bonis sunt [ERROR: no reftable page:]66.
Dolor. Cur lachrimę moeroris calidę sunt, oculorum autem male affectorum frigidę [ERROR: no reftable page:]70.
Depositum. Cur depositum denegare iniquius sit quam mutuum [ERROR: no reftable page:]66.
PROBLEMATA PLVTARCHI
Dolus. Chalcidenses uel Eoles pueros interfecerunt, qui iocis decepti pugillum terrę dederant Choto. Quo accepto ibi regnaturum responsum erat [ERROR: no reftable page:]84.
Donum. Quid est quod uir ab uxore, uxor a uiro dono aliquid accipere prohibentur [ERROR: no reftable page:]74.
Diuitię. Quid est quod ueteris nummi altera pars Ianum bifrontem, altera proram nauis habuit aut puppim. Alter nummus oue et boue insignitus. Quare Saturni ędes ęrarium [ERROR: no reftable page:]77. Decimam Herculi offerebant [ERROR: no reftable page:]75.
Diabolus. Chrysippus opinatur demonia quędam mala circumire, quibus dii quasi carnificibus et scelerum ultoribus aduersus iniustos utuntur [ERROR: no reftable page:]78.
AVLVS GELIVS
Deformis. Homines caninis capitibus et latrantibus in montibus Indię. Quosdam esse nullis ceruicibus oculos in humeris habentes, alios corporibus hirtis et auium ritu plumantibus [ERROR: no reftable page:]51. Pygmei non longiores quam pedes duos et quadrantem [ERROR: no reftable page:]51. Quidam Thersitę laudes quęsierunt [ERROR: no reftable page:]104. Quos pomiliones dicimus, Gręce nanos dici [ERROR: no reftable page:]116.
Docilis. Euclides Megarensis Athenas sub muliebri habitu latens commeabat, ut Socratem audiret, cum capitale inter Megarenses esset, siquis Athenas pedem intulisset [ERROR: no reftable page:]41.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.