Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-295 -- filiam, quod se illi pręferret, transfixa lingua peremit
[ERROR: no reftable liber:]XI.
Pro Ephigenia ceruam imolandam supposuit [ERROR: no reftable liber:]XII.
Zanclen insulam prius continenti Italię iunctam secreuit, quod ibi Latonę matri sedes
denegata fuerat. Hyppolitum uitę restitutum ab Esculapio in adultam formam protinus extulit
et Virbium dictum in ualle Aricina collocauit. Egeriam Pompilii mariti mortem lugentem in
fontem sui nominis mutauit [ERROR: no reftable liber:]XV.
Aurora Cephalum, Procris maritum, adamauit. Diana Procri canem cursu inuictum et iaculum
sine errore dedit, illa Cephalo [ERROR: no reftable liber:]VII.
Aurora Memnoni filio ab Achille occiso ab Ioue impetrauit, ut ipse et sorores in
uolucres Memnonides uerterentur. Ipsius autem Aurorę lachrimę uerse sunt in rorem matutinum
[ERROR: no reftable liber:]XIII.
Lucina siue Elicia a parturientibus inuocatur. Alcumena parturiente nexis manibus Iunoni
obsequens partum tardabat. Galantidem, eius ministram, quę illam mendacio deceperat, in
mustellam uertit et ore, quo mentita est, partum edere iussit [ERROR: no reftable liber:]IX.
Ceres, Iouis soror, Proserpinam illi genuit. Quam raptam quęrens cum sitiret, Mysena anu
aquam porrigente auide sumpsit. Quod iridentem Stellem puerum in stellionem uertit.
Proserpinę. filię reditum ab inferis impetrauit, si ibi nihil gustasset. Ascalaphum, quia
illam granum mali Punici edisse indicauit, in bubonem uertit. A Ioue tamen impetrauit, ut
illa sex menses apud Ditem et totidem apud se esset. Triptolemum ad fruges ubique
disseminandas misit. Lincem, cum dormienti Triptolemo necem illaturus esset, in feram sui
nominis mutauit. Eristonem cum filia Mestra, quod in Thessalia lucum eius uastauerat, fame
grauissima affecit [ERROR: no reftable liber:]VIII.
Venus, Iouis et Dionę filia, Narcysum ob duritiam, qua in nympham Echo usus fuerat, in
amorem proprię formę impulit, ita ut defecerit [ERROR: no reftable liber:]
III
.
Pro Inone et Melicerta Neptunnum precata, ut in marinos deos reciperentur, impetrauit.
Marti genuit Hermionen, Cadmi coniugem [ERROR: no reftable liber:]IIII.
Indignata, quod Diona et Proserpina numen suum coniugiaque spernerent, Ditem impulit in
amorem Proserpinę ita ut raperet eam. Bello Gygantum Typhonem KK1-296 fugiens uersa est in piscem [ERROR: no reftable liber:]V.
Ceas matronas, quod se illi forma pręferrent, in uaccas conuertit [ERROR: no reftable liber:]VII.
Omathus, Cypri oppidi incolas, ob crudelitatem in boues cerastas mutauit. Propetidas,
Ametunti filias, quod se aspernarent, primas corpora in triuio uulgare coegit. Quę tandem
propter libidinem in saxa conuerse sunt. Signum eburneum Pygmaleoni roganti in uirginem
animauit. Myrrham, quod ipsam mater Centreis sibi pręferret, in amorem Cynarę patris impulit.
Adonem ex iis natum adamauit eumque ab apro in uenatione interemptum in florem purpureum
conuertit. Hyppomani ex Damasceno agro tria poma aurea donauit, quibus ille Athalantam uicit.
Sed erga se ingratum experta effecit, ut in luco matris deum concumberent. Cuius odio mutati
sunt in leones [ERROR: no reftable liber:]X.
Comites Diomedis se contemnentes
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|