Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 63 -- stro ad Lotyrenses datæ, quibus universis ad vim si non
inferendam, saltem repellendam animos inspirabat, donec Ipsemet cùm exercitato
armis milite, quàm primum se conjungeret, (2) inter hæc Duce Linhenio Arx quóque
Bergherena munitarum faucium facile Princeps recuperatur, & paulòpost
Terheisius cùm delecta militum manu Castra hostium ad Campo-Lacum adhuc hærentia
aggredi statuit, & Achillem iter domum relegere coëgit, ubi certè mansisset
meliùs; (3) memor triti illius adagij facilem tandem esse in Lotyrim ingressum,
ast regressum perquam difficilem; hinc damno suo didicit omnia inconsulti
impetûs coepta initijs valida, spacio languescere.[ERROR: no reftable :]Tacit. Histor. Lib. 3. Initia quippe
conatûs secunda, sed non diuturna.[ERROR: no reftable :]Idem annal. Lib. 6. Et quis
credidisset, Regionem paucorum dierum spatio in hostium potestatem redactam,
intrà bimestre sibi restituendam, & ábsque notabiliori damno deserendam? an
non portentum, & eximium cæli beneficium? pau
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
|