Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous page

Next page

-- 59 --

tibus, & jure postliminij ad obeunda munia sua nitentibus, omnem administrandæ reipublicæ potestatem eripuit, donec consumptis pecuniis undíque conquisitis, benè saginati vires suas expediendis negotiis, & oneri ferendo impares ultrò profiteri cogerentur, reddendarum rationum immunitatem quærentes.

(3) Inde pristina quidem Regiminis norma Pontopolim reducta, sed paucorum manibus ad interim concredita; quos non tàm propria, quàm favor aulicus, aut partium studia commendabant, relicto cæteris inani solatio, quod nec omissos pro reis, nec admissos pro insontibus habendos esse, declarabatur: indè nova discordiarum semina, & invidiæ perenne nutrimentum [: quod extinguere potiùs: quàm augere præstitisset, néque enim alius discordiarum solet esse exitus inter claros, & potentes viros, nisi aut universus interitus, aut victoris dominatus[ERROR: no reftable :]Cicer. in Orat. de Harusp. respons. & nulla domus tam stabilis, nulla Ci[60]vitas tam firma, quæ non odiis & dissidiis possit everti :][ERROR: no reftable :]Idem in Lælio. c. 7.

(4) ajebant præfatorum omnium Authorem, & architectum fuisse quendam [: non omni exceptione majorem :] cujus nomen scriptum reperiatur in Evangelio S. Joannis c. 4; fuêre tamen, qui technis & malignis artibus Grillifacij, nec non Blæsi clanculis suggestionibus multùm tribuêre: sed de his nil certi compertum habeo: Id tamen ausim dicere, quæ suprà retuli omnium admiratione, paucorum autem approbatione passim excepta fuisse;

(5) & plané ad vivum adumbrata reperitur illa rerum facies per Balt. Gracian. in suo Critticon.[ERROR: no reftable :]Part. 2. Crit. 6. ubi scalam fortunæ dignioribus ideò inaccessibilem perhibet, parceque la FAVEUR. Le premier Ministre & confident de la FORTUNE s’y tenoit postè. Ce Ministre tendoit la main à quelques uns pour leur aider à monter, mais jamais à un homme de bien: ni a un qui le meritât. il choisissoit tousiours le pire. des, qu’il apercevoit un ignorant, il l’apel

Previous page

Next page


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic