Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 58 -- sidio fuêre, & nihilominùs servatæ
Patriæ gloriam ad se trahere nitebantur, hinc ubi postmodùm depulsis, aut spontè
suâ cedentibus Bojo-Rutulis ab iis paccato iterùm undequáque rerum statu census
debiti & pensitationes ordinariæ exigebantur, tam ipsis quàm reliquis per
universam Provinciam Amyntis tritum, & solenne fuit in vim legitimæ
exceptionis opponere, se Patriæ liberatores nullis ampliùs debitis, aut
præstationibus obnoxios, nec eâ de causâ in jus vocandos esse.
XXXI (1) Haud absimile fuit conamen illorum, qui sub
adventum hostium fugâ se subduxerunt [: instar Nautarum, qui imminente naufragij
periculo, relicto timone, per scapham enatare satagunt :] & quod metu, ac
proprij commodi gratiâ factum, pro merito, & insigni fidelitatis suæ tesserâ
jactabant, quasi hostium dominatui se subjicere noluissent; (2) Hinc
transalpinum è non nullis illorum conflatum est Directorium quod adminiculante
Petrobono, & Præsidum ignaviâ reliquis tergemini Dicasterij Senatoribus
Pontopoli degen
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [ 1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [ word count] [ reydax-i-epitome].
|