Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous page

Next page

-- 58 --

sidio fuêre, & nihilominùs servatæ Patriæ gloriam ad se trahere nitebantur, hinc ubi postmodùm depulsis, aut spontè suâ cedentibus Bojo-Rutulis ab iis paccato iterùm undequáque rerum statu census debiti & pensitationes ordinariæ exigebantur, tam ipsis quàm reliquis per universam Provinciam Amyntis tritum, & solenne fuit in vim legitimæ exceptionis opponere, se Patriæ liberatores nullis ampliùs debitis, aut præstationibus obnoxios, nec eâ de causâ in jus vocandos esse.

XXXI (1) Haud absimile fuit conamen illorum, qui sub adventum hostium fugâ se subduxerunt [: instar Nautarum, qui imminente naufragij periculo, relicto timone, per scapham enatare satagunt :] & quod metu, ac proprij commodi gratiâ factum, pro merito, & insigni fidelitatis suæ tesserâ jactabant, quasi hostium dominatui se subjicere noluissent;

(2) Hinc transalpinum è non nullis illorum conflatum est Directorium quod adminiculante Petrobono, & Præsidum ignaviâ reliquis tergemini Dicasterij Senatoribus Pontopoli degen

Previous page

Next page


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic