Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 48 -- ad littus appelleret nauta imperata
facere detrectabat, cúmque illi sclopos ferreo imbre liberâssent, iterùm ut
subsisteret, in ripâ elatiori vociferatione increpitus iterùm nihil movebatur,
donec navem geminâ glande impetitam ex adverso applicuit, ubi Signifer
exscensione factâ, stantibus longiùs Tityris, fuga se subduxit, opima è rate
prædam referentibus.
XXVII (1) Quo comperto aliquot Desultorij equites cùm
peditibus é Castris Pontopoli relictis Vallesiam submissi, Urbem non subierunt,
portis enim reliquis obseratis unica duntaxat ingressuris patebat: Movere tùm
loco se Rustici cæperunt, candidum, ut vocant rivum versùs, quô intellecto,
undeni Dymachæ gallinacensi prædio propiùs adequitabant, vires hostium suorum
exploraturi, qui sclopetis tertiùm explosis salutati pedem retulerunt: (2) Quæ
dum ità agebantur Urbem Vallesiam ingreditur Alitopohorus imperio militari ab
Achille versus Urentium pergente summâ cùm potestate, apud Oënivallenses
præfecto, qui spontè nec rogatus ad prandium in
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [ 1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [ word count] [ reydax-i-epitome].
|