Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 44 -- sagaciores Castra hostium contemplati minorem
famâ numerum asserebant. Rutulis nimirum pro more suo jactatione hyperbolicâ
omnia semper in majus efferentibus, qui multa etiam auxiliarium Copiarum spe
lactari se sinentes, omni superiores periculo fore credebant, nec inanem omninò
auxilii exspectati spem fuisse. adventus subitariorum equitum cùm quatuor
labaris comprobavit, quorum quælibet turma rubri coloris tunicis induta,
quadraginta milites continebat, quos interruptis vicibus, ac pedetentim quatuor
ferè peditum millia, subsequebantur. (2) Klischius intereà Ædiburgo imminere
dicebatur, hostium vires aliò divertere jussus, aut laboranti Lotyri auxiliares
Copias submittere. Verùm â proposito fucatis rationibus persuasus, æquè facilè
destitit, ac ingloriè in confinibus Vabariæ arma tractavit; Juvavium autem
neutrarum partium conditiones amplectitur. (3) Achillis verò ad imperium naves
aliquot Vallesiæ in procinctu stabant, in omnem nutum è portu soluturæ; aliæ
etiam rotis impositæ Ponto
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
|