Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 42 -- missa fuerat, certo pacto & salvo
anteriori juramento, se in administratione redituum porrò fideliter versaturos
stipulatâ manu promittebant: quod ab Ipsis, & iis, qui â secretis erant, eum
in finem consultò factum, ut ratiocinia & universa Chartophylacia in illorum
potestate remanerent, & hostium manibus subducerentur, aliàs ingenti
posterorum damno facilè distrahenda. Hoc tamen Ipsis postmodùm vitio versum ab
iis, quibus volupe erat invenire, quod in aliis criminarentur, quò proprios
errores faciliùs obvelarent: ecquid inde respublica detrimenti cæpit? quid
utilitatis provenerit, in propatulo est.
XXII (1) Jam Calendæ Julii illucescebant, qui alterum diem
Virgini Elisabetham visitanti Sacrum Achillis Urbem ingressui solemnem fore
indicabant, qui proin sub vesperum circumfusa Aulicorum & Officialium
multitudine Aulam subiit, supremo Ejus Campiductore Comite Carense ad Reguli
Palatium; Nomophylace autem primò in domo sibi amicâ: posteà pro more ad
Acygnios divertente, (2) ad ingratum hosti
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [ 1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [ word count] [ reydax-i-epitome].
|