Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous page

Next page

-- 25 --

succurratur, anxiè insisterent, sed irrito, ut plurimùm successu, dum nil nisi litteras verbis magnificis refertas: rerum vacuas reportabant, ut Taciti verbis utar,[ERROR: no reftable :]Annal. Lib. 15. an autem penes Bellonæ mystas steterit, vel Buccentauri impotentiâ factum sit, quin labentes Lotyris res in tanto discrimine erigerentur, haud facilè dixerim;

(3) Intereà tamen â potioribus Pontopolitani supremi Senatûs togatis Proceribus nihil eorum omissum est, quæ ad Patriæ conservationem, & securitatem publicam excogitari, ac pro illo rerum statu contribui poterant, deliberationibus quotidianis à summomanè in seram usque noctem productis, tametsi cura rei militaris universa Celerino â superiori potestate perperàm commissa, & ipsi soli demandata fuerit;

(4) verùm ut eò rerum articulo saltem nummus non deficeret, argentea supellex in Aula superstes, indè extracta Vallesiam missa est, in usitatam Patriæ monetam convertenda;

(5) undè turma ex natis, & salinarum operariis conflata, ad vicum Divi Joannis mittebatur, val

Previous page

Next page


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic