Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 23 -- daci aceto, & Julij virtuti,
Macedonisque felicitati durissima montium capita in ceræ modum cessisse, ad hæc
fraudulentos esse nonnumquàm Officiales, perfidos, ac venales, quorum fauces
auro potabili imbibito, viarum fauces transeuntibus laxare nossent, nec deesse
quibus non fides in Patriam, sed vel animus, vel scientia militaris ad arces
propugnandas abesset, prout persæpè vehementer in rempublicam ab iis
delinquitur, qui clauso licet Jano belli imperitis, & non gladio sed
calamo assuetis, imò & aurigis suis munia militaria conferunt, bellum nomen
adjectivum esse opinantes. Quin imò viri alioquin prudentissimi, ut notat Plin.
jun.[ERROR: no reftable :]Lib. 3. Epist.
11. honesto quidem: sed nocuo in errore versantur,
quod pluris amicos suos quàm sint, arbitrentur.
XII (1) Metum itaque quem fama inopinatò Lotyri injecit,
panicum non esse res ipsa profectò, haud secùs, ac mihi mens præsaga
suggesserat, comprobavit, nam ubi in summum Dardanorum, ac præcipuè Conradiniæ
exitium collectus
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [ 1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [ word count] [ reydax-i-epitome].
|