Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous page

Next page

-- 23 --

daci aceto, & Julij virtuti, Macedonisque felicitati durissima montium capita in ceræ modum cessisse, ad hæc fraudulentos esse nonnumquàm Officiales, perfidos, ac venales, quorum fauces auro potabili imbibito, viarum fauces transeuntibus laxare nossent, nec deesse quibus non fides in Patriam, sed vel animus, vel scientia militaris ad arces propugnandas abesset, prout persæpè vehementer in rempublicam ab iis delinquitur, qui clauso licet Jano belli imperitis, & non gladio sed calamo assuetis, imò & aurigis suis munia militaria conferunt, bellum nomen adjectivum esse opinantes. Quin imò viri alioquin prudentissimi, ut notat Plin. jun.[ERROR: no reftable :]Lib. 3. Epist. 11. honesto quidem: sed nocuo in errore versantur, quod pluris amicos suos quàm sint, arbitrentur.

XII (1) Metum itaque quem fama inopinatò Lotyri injecit, panicum non esse res ipsa profectò, haud secùs, ac mihi mens præsaga suggesserat, comprobavit, nam ubi in summum Dardanorum, ac præcipuè Conradiniæ exitium collectus

Previous page

Next page


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic