Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
XI (1) Cùm ergò peractis alibi negotiis, delicias inter pacis bellique securus Pontipoli considèrem, quò universam familiam, & supellectilem Reginoburgo avocaveram [: postquàm Achilles eidem excidium comminatus esset, nî militem suum intra möenia reciperet, promissâ Areopago, sed malè securâ, ac parùm profuturâ libertate :] rumor incerto authore allabitur, Achillem omni cùm exercitu ad capiendam Drusam moturum; majorem autem alii novis fidem habebant, quæ Lotyrin armis peti certò nunciaverunt, (2) spem ergò inter & metum
positus deprehendi me Charybdim evitaturum in Scyllam incidisse, & dum unum
subterfugere parabam, majora adiisse pericula. Adeò verum est, quod pridem
Livius[ERROR: no reftable :]Lib. 8. c. 24.
monuit fugiendo fermè in media fati rui, &
teste Vell. Paterc.[ERROR: no reftable :]Lib. 2. c. 57. inevitabilis fati vis,
cujuscunque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit; neque deerant, qui
identidem occinebant aliud Virgilii monitum
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome]. |