Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
niversi commercium tollit: (3) & quâ demùm fronte politiam nuncupes, pietatem omnem simulare, nullam colere? promissa dare, non reddere? sua offerre obsequia, nulla cùm res eget præstare? virtutem præferre exteriùs, in animo detestari? religionem palàm profiteri, clàm veró Atheum, aut Lucianum esse? injurias dissimulare, & vindictam intus coquere? tempori servire, ut quod petis, obtineas, alteri ut placeas, falsitati adstipulari? aut nè veritatis prostituatur nuditas, mutuato â mendacio palliolo amicire, amicum se officioso pedum lenocinio, aut ingenti verborum apparatu fingere, occultè Vatinianum odium nutrire? IX (1) Hæc ità mecùm animo volvens Lotyrim versùs itineri me accingo, acceptis opportunè mandatis, quibus in Ditionibus Transarulanis grave mihi negotium committebatur; (2) cumque Mediosylvam delatus essem, ad Aquilæ
signum divertens in Achatem incidi, germanâ fide, & antiquâ consuetudine
mihi familiarem, ex quo pro more sciscitanti, quid novi? plurima retulit,
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome]. |