Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 82 --

primum sensi ex his jam esse, quos R. P. V. pro suis habet; e vestigio concupivi et ipse huic numero aggregari; ut qui cognatione jungimur invicem, etiam V. R. P. obsequio pariter dicaremur. Offero igitur mediocritatem meam R. P. V. supplicans eidem, quatenus et me perpetuis servitoribus suis adnumerare dignetur. Vt autem quod verbis astruo, rebus indicem, quasdam in praesenciarum meae devotionis primicias, licet exiguas R. P. V. mitto. In quibus peto mittentis magis animum pensari quam munusculi vilitatem. Cetera dicet R. in Christo P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis; qui etiam apud SS. D. N. pro certis causis meis et meorum intercessurus est. Quarum una, quae ad quietiorem mei et Ecclesiae meae statum pertinet, satis quidem ardua est, plurium tamen judicio non inusitata, nec prorsus illicita; nobis vero multis ex rationibus plurimum necessaria. Oro V. R. P. ut in ea re promovenda, sui erga me favoris initium auspicetur. Nemo est, cui pro tanto in me collato beneficio malim obligari quam R. P. V.

Quam Altissimus servet diu feliciter! 1462.


Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.