Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 79 --

fratrem meum D. Varadiensem exiguitas mea possit, cogitet R. P. V. habere se unum ex minimis suis in Hungaria, cui omnia suo arbitratu valeat imperare.

Altissimus R. P. V. diu servet incolumem ac felicem! cui cupio esse quam commendatissimus. 1460.
V. Ioannes Varadinensis, et alter Ioannes Quinque-ecclesiensis, Episcopi, Gregorio Comiti de Blaga. Magnifice Frater, nobis honorande!

Quia tam Apostolica Sedes, quam regia Majestas Episcopatum Tinniniensem R. in Christo P. D. Marco Episcopo, amico nostro speciali contulerunt; cujus quidem Ecclesiae Tinniniensis decimae, aliqua ex parte in dominio M. F. V. constitutae esse dignoscuntur; ideo M. F. V. rogamus diligenter, quatenus praefatum D. M. Episcopum in huiusmodi decimis sibi de jure debitis tueri, ac easdem manibus suis vel suorum, libere et legitime administrari facere dignemini. Non solum

Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.