Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1979, Zagreb]: Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica, 778 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio-viris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- VIII --

PRAEFATIO EDITORIS

Marcus Marulus Spalatensis (1450-1524), eximius ille litterarum renascentium poeta et magnus recte vivendi praeceptor, non tantum ingenii dotibus sed copia quoque operum inter aetatis suae suppares eminuit. Scripsit revera multa et varia, tum Latino tum Croatico sermone. Harum autem elucubrationum pars ab ipso auctore, dum vita suppetebat, publici iuris facta est, pars decursu temporis curantibus diversis doctis viris typis mandata, tertia pars (chartae doctae, Iuppiter, et laboriosae) adhuc usque inedita remansit.

Nescio certe qua iniquitate fati acciderit, ut complura ex illis, quae in lucem emissa non sunt, eo usque delitescant, ut incompertum sit, an amplius extent an non. Nisi uspiam in publicis privatisve bibliothecis tabulariisque sine auctoris nomine reiecta putrescunt, prorsus periisse credenda sunt.

Tamen spes haudquamquam deponenda videtur. Notum enim omnibus est, quam lente et difficulter Maruli opera detecta atque edita fuerint. Omissis aliis casibus mentionem facio mirabilis illius carminis Maruliani, quod Davidias inscribitur, quodque in Bibliotheca nationali Taurinensi diu asservatum atque anno 1924 descriptum est, ipsum quoque vix ante aliquot annos doctorum oculos in se conversum luci publicae restitutum esse. De recentioribus Maruli operum inventis, si rem volumus usque ad nostra tempora prosequi, lectorem nota pag. XV-XVI adiecta breviter monemus.

Usus igitur docet nos confidere posse fore, ut etiam alia opera clarissimi Spalatensis, quae nostra aetas numquam vidit, fortuna favente tempus aliquando in medium proferat. Quam rem ut comprobem, liceat mihi afferre quae sequuntur: anno superiore, dum Romae in Bibliotheca Vallicelliana quibusdam negotiis bibliographicis vacabam, incidi in codicem manu propria Maruli exaratum, qui praeter duo iam evulgata eius opera librum quoque De viris illustribus Veteris Testamenti

Vade retro

Vade porro


Juric, Sime (1915-2004) [1979, Zagreb]: Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica, 778 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio-viris.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.